라틴어 문장 검색

Ipsi parricidae indicant fructum se sceleris habere non posse, nec penes eos fructum manere, qui tantae impietati praebuerint officium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:12)
unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per earn pennam ducebat, ut subscriptio eius tantum videretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 1:3)
Ibi tertio condempnata est heresis Feliciana, quam dampnationem per auctoritatem sanctorum patrum in libro conscripserunt, quem librum omnes sacerdotes manibus propriis subscripserunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 794 112:4)
De hac partitione et testamentum factum et iureiurando ab optimatibus Francorum confirmatum, et constitutiones pacis conservandae causa factae, atque haec omnia litteris mandata sunt et Leoni papae, ut his sua manu subscriberet, per Einhardum missa.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:2)
Quibus pontifex lectis et adsensum praebuit et propria manu subscripsit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 170:3)
Eo anno hiemps longissima, et supradicti reges iterum secretum colloquium in supradicta insula habuerunt penes Confluentiam, vastantes omnia quae in circuitu erant.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 79:3)
igitur Pontianum fratris sui filium, quem paulo prius occisum a me clamitarat, postquam ad subscribendum compellitur, ilico oblitus est;
(아풀레이우스, 변명 2:1)
et quanto tandem grauius habendum est quod in iudicio subscribitur quam quod in epistola scribitur.
(아풀레이우스, 변명 77:6)
neget eam rationibus uilliconum et upilionum et equisonum sollertissime subscripsisse;
(아풀레이우스, 변명 85:13)
an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret?
(아풀레이우스, 변명 100:7)
nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt.
(아풀레이우스, 플로리다 6:12)
fertur et penes Anaximandrum Milesium naturabilia commentatus nec non et Cretensem Epimeniden inclitum fatiloquum et piatorem disciplinae gratia sectatus itemque Leodamantem Creophyli discipulum, qui Creophylus memoratur poetae Homeri hospes et aemulator canendi fuisse.
(아풀레이우스, 플로리다 15:28)
ad hoc ita semper ab ineunte aeuo bonas artes sedulo colui, eamque existimationem morum ac studiorum cum in prouincia nostra tum etiam Romae penes amicos tuos quaesisse me tute ipse locupletissimus testis es, ut non minus uobis amicitia mea capessenda sit quam mihi uestra concupiscenda.
(아풀레이우스, 플로리다 17:4)
Protagora, qui sophista fuit longe multiscius et cum primis rhetoricae repertoribus perfacundus, Democriti physici ciuis aequaeuus - inde ei suppeditata doctrina est - , eum Protagoran aiunt cum suo sibi discipulo Euathlo mercedem nimis uberem condicione temeraria pepigisse, uti sibi tum demum id argenti daret, si primo tirocinio agendi penes iudices uicisset.
(아풀레이우스, 플로리다 18:20)
"soluere mercedem debebis ut condemnatus, seu tu uiceris, nihilo minus reddere debebis ut pactus, quippe qui hanc causam primam penes iudices uiceris."
(아풀레이우스, 플로리다 18:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION